14.
1 | Contigit quoque ad quandam maritimam Galliae Narbonensis urbem vagabundum Karolum inopinato venire. |
2 | Ad cuius portum, eo prandente sed ignorato, piraterium exploratores Nordmannorum fecerunt. |
3 | Cumque visis navibus alii Iudeos, alii vero Africanos, alii Brittannos mercatores esse dicerent, sapientissimus Karolus ex instructione vel agilitate non mercatores sed hostes esse deprehendens, dixit ad suos: 'Non istae naves confertae mercimoniis, sed hostibus fetae sunt acerrimis'. |
4 | His auditis alter alterum praevenire cupientes festine properabant ad naves. |
5 | Sed frustra. |
6 | Nam compertoNordmanni, quod ibidem esset, ut ipsi eum nuncupare solebant, Martellus Karolus, ne omnis armatura sua in illo aut retunderetur aut in minutissimas resoluta particulas disperiret, effugio satis incomparabili insequentium non solum gladios sed et oculos evitarunt. |
7 | Religiosus autem Karolus, iustus et timoratus, exurgens de mensa ad fenestram orientalem constitit; et inestimabilibus lacrimis diutissime perfusus, cum nullus eum compellare praesumeret, tandem aliquando ipse bellicosissimis proceribus suis de tali gestu et lacrimatione satisfaciens: 'Scitis,' inquit 'o fideles mei, quid tantopere ploraverim? Non hoc' ait 'timeo, quod isti nugae et nihili mihi aliquid nocere praevaleant. |
8 | Sed nimirum contristor, quod me vivente ausi sunt litus istud attingere, et maximo dolore torqueor, quia praevideo, quanta malas posteris meis et eorum sunt facturi subiectis'. |
9 | Quod ne adhuc fiat, Christi Domini nostri tutela prohibeat et gladius vester in sanguine Nordostranorum duratus obsistat, adiuncto sibi mucrone Karllomanni fratris vestri, tincto quidem in eorundem cruore, sed nunc non propter ignaviam sed propter inopiam rerum angustiamque terrarum fidelissimi vestri Arnoldi ita in rubiginem versus, ut tamen iussu et voluntate potentiae vestrae haut difficulter possit ad acumen et splendorem perduci. |
10 | Hic enim solus ramusculus cum tenuissima Bennolini astula de fecundissima Hludowici radice sub singulari cacumine protectionis vestrae pullulascit. |
11 | Interim ergo de proatavo vestro Pippino in historiam vestri cognominis aliquid inseratur, quod concedente clementia divina mox futurus Karolaster aut Ludowiculus vester imitetur. |